865. Citharoedus Imperitus Citharoedus quidam, non satis eruditus, in cubiculo ut solebat canens, sua inibi voce resonante, valde se canorum esse putabat. Quapropter animo elatus, theatro iam se committere voluit. Sed ubi in conspectum prodiit, cum pessime cantasset, eum spectatores lapidibus iactis e scena abegerunt. Fabula ostendit ita quoque nonnullos rhetorum, qui in scholis aliquid esse videntur, cum ad res publicas agendas se conferunt, nullius pretii esse.