864. Tubicen Captus Tubicen, ab hostibus captus, “Ne me,” inquit, “interficite; nam inermis sum, neque quidquam habeo praeter hanc tubam.” At hostes “Propter hoc ipsum,” inquiunt, “te interimemus quod, cum ipse pugnandi sis imperitus, alios ad pugnam incitare soles.”