863. Carbonarius et Fullo Carbonarius, qui spatiosam habebat domum, invitavit fullonem ut ad se commigraret. Ille respondit, “Quaenam inter nos esse possit societas, cum tu vestes, quas ego nitidas reddidissem, fuligine et maculis inquinaturus esses?”