862. Coriarius et Dives Dives, prope coriarium habitans neque fetorem ferre valens, ut discederet instabat. Is vero id in longum differebat, brevi se discessurum promittens. Sed cum continuo maneret, tandem contigit ut alter sensim assuesceret nec amplius malo odore molestaretur. Indicat fabula consuetudine res difficiles leniri.