861. Sutores et Mercurius Iuppiter Mercurio imperavit ut artificibus omnibus mendacii potionem conficeret. Ipse, singulis quae ad id opus erant pistillo contusis atque mensura pro ratione miscendi confecta, universis aequalem potum praebuit. Cum vero, sutore solo relicto, multum adhuc ex potione superesset, Mercurius, mortario arrepto, totum illi bibendum dedit. Atque contigit inde ut artifices omnes mendaces sint, maxime vero omnium sutores.