860. Macellarius et Canis Canis ex macello cor ad dapes rapuerat. Conversus autem ad illum, macellarius “Cor non surripuisti,” inquit, “sed addidisti mihi. Cum ergo iterum huc redieris, rapinae praemia ostendam tibi.” Damnum dociles et attentos reddit.