857. Venditor Simulacri Cum quidam Mercurii simulacrum ex ligno fecisset, ipsum venum proposuit. Sed cum nullus emptor accederet, is, emptores alliciendi causa, clamare coepit, aiens se Deum beneficum ac divitiarum datorem venumdare. Quidam tunc ex iis qui forte aderant, “Ecquid,” inquit, “amice, Deum talem divendis, cum tute ipse tot tantisque eius beneficiis frui possis?” Cui ille “Ego quidem,” ait, “celeri subsidio indigeo; hic autem tarde divitias ferre solet.”