856. Venditor et Creditor Eius Athenis, debitor quidam, cum a creditore exigeretur, primo quidem dilationem sibi concedi postulabat, se tunc solvendo non esse affirmans. Ubi vero eum persuadere non potuit, adductam quam solam habebat suem, praesente illo, venum proposuit. Quodam autem accedente et an sus illa pareret interrogante, non solum eam parere ipse respondit sed, et praeter opinionem, Mysteriis feminei, Panathenaeis vero masculi sexus filios eniti solere. Cum ad haec emptor obstupesceret, “Ne profecto mireris,” creditor subiecit; “haec sus enim Dionysiis haedulos etiam est paritura.” Fabella demonstrat plerosque, dummodo sibi lucrum faciant, de impossibilibus falsisque rebus falso testari non dubitare.