854. Emptor Asini Asinum quidam empturus emit hoc pacto ut eius experimentum ac periculum faceret. Eum itaque ad praesepe ductum inter alios suos asellos collocavit. Ille vero, ceteris relictis, iuxta asinum quemdam otiosissimum et voracissimum, quique nihil umquam agebat, sese proiecit. Id herus videns, eum statim fune ligatum proprium ad dominum reduxit. Cui quaerenti an tam cito eius experimentum fecisset, “Ego mehercle,” respondens ait, “probatione opus non habeo. Scio enim eum talem esse, qualis is est quem sibi socium delegit.”