853. Mercator et Nauta Inter navigandum cum esset mare placidum et tranquillum, qui in navi vehebatur mercator interrogat nautam quo genere mortis pater ipsius interiisset. Cui respondit nauta eo ipso anno in aquis patrem et ante annos decem simili fato periisse avum suum. “Quid proavo,” inquit, “factum est?” “Et hic,” inquit nauta, “itidemque, ut mihi dicitur, abavus in mari suffocati fuere.” “Non igitur tu,” inquit mercator, “metuis aquas?” “Non sane,” inquit nauta, “sed dic quaeso qui fuerit exitus tui patris?” “In suo,” inquit ille, “lectulo mortem oppetiit.” “Quid avus?” “Etiam,” inquit mercator, “hic, nec non de proavo et abavo, idem comperio.” “Cur tu igitur non et tuum,” inquit nauta, “lectulum reformidas?”