852. Piscatores et Piscis Insperatus Piscatores, iactis in mari retibus, diu multumque fatigati, nil ceperant. Et iam taedio, labore, ac desperatione victi, abire decreverant, Fortunam incusantes, cum, insperato, piscis immanis, ab alio actus, in ipsam piscatorum tristium scapham insilit, quem hi, supra modum laetantes, comprehendunt et Fortunae Deae acceptum referunt, quod ars diu tentata negaverat.