851. Piscatores et Lapis Ingens Piscatores verriculum trahebant, quod, admodum grave cum esset, laetabantur illi atque exsultabant, multam praedam inesse existimantes. Eo autem extracto, pisces quidem paucos invenere sed ingentem verriculo lapidem sustulere. Qua re non mediocriter contristati, non tam de piscium paucitate quam quod contraria speraverant, angebantur. Tum vero quidam ex illis, qui senior erat, “Ne doleamus,” inquit, “amici; laetitiae enim, ut videtur, tristitia soror est. Oportebat igitur nos etiam, qui tantum antea gavisi sumus, aliqua in re quoque omnino tristari.”