850. Piscator Aquam Verberans Piscator in fluvio quodam piscabatur. Extensis autem retibus et fluxu comprehenso utrinque, funi alligato lapide, aquam verberabat ut pisces, fugientes incaute, in retia inciderent. Cum quidam vero ex iis qui circa locum habitabant id eum facere videret, increpabat utpote fluvium turbantem et claram aquam non sinentem bibere. Et is respondit, “Sed nisi sic fluvius perturbetur, me oportebit esurientem mori.”