849. Piscator et Calamus Piscator quidam iuxta maris litus sedit et coepit calamum inflare, putans cantu se pisces facile esse capturum. Cantu verum nil proficiente, calamum deposuit, rete in mare demisit, ac plurimos cepit pisces. Sed cum ex reti pisces extraheret atque eos saltantes videret, ait, “O improba animalia! Dum canebam, saltare noluistis; nunc autem, calamo cessante, saltus datis assiduos.”