847. Venator Meticulosus Leonis indagans vestigia, venator lignatorem rogavit an leonis vestigia et latibula nosset. Respondit ille, “Et ipsum quoque leonem, si lubet, indicabo.” Sed venator, metu pallescens, dentibus crepitans, “Vestigia tantum,” ait, “non leonem quaero.” Audaces una et timidos carpit haec fabula, audaces nempe verbis, sed non factis.