845. Pastor et Mare Pastorem, qui gregem suum forte appulisset ad mare, cum cerneret illud stare placidum et quietum, cupiditas incessit navigandi et mercaturas faciendi. Venditis igitur ovibus suis, mercatur palmas et in navem imponit atque ita in altum provehitur. Orta autem tempestate, cum periculum esset ne navis fluctibus deprimeretur, mercibus eiectis in undas, aegre vacua navis fuit conservata. Post dies pauculos, cum ad mare pastor tristis sederet, praetereunte quodam et secum tranquillitatem maris (nam tempestas abierat) admirante, “Ego,” inquit pastor, “scio quid sibi velit haec maris tranquillitas, nam alias palmas profecto quaerit quas devoret.” Fabula docet malis acceptis homines cautiores in posterum reddi solere.