844. Pastor, Vestis Eius, et Oves Egerat pastor oves in quercetum ibi, strato sub arbore vestimento suo, conscendit illam et decutere coepit glandes. Ad quas accurrentes oves, dum illas mandunt, etiam vestem pastoris dilacerant. Qui, cum de arbore postea descendisset et cognovisset damnum quod interea fecerant, “Improbissimae,” inquit, “animantes! Vos aliis ad vestitum lanam suppeditatis; mihi vero, qui vos pasco, meam vestem diripuistis.”