843. Pastor et Lupus Familiaris Lupus, ovium gregem sequens, nullum iis damnum inferebat. Pastor itaque primo quidem ab eo, tamquam ab hoste, sibi cavebat metuensque illum attente observabat. Deinde vero, licet continuo sequeretur, cum nihil umquam rapere aggressus esset, tunc pastor, eum custodem potius quam insidiatorem esse ratus, postquam necessitate quadam se in urbem conferre adactus est, relictis ei ovibus discessit. Tum lupus, occasione arrepta, maiorem gregis partem devoravit. Reversus inde pastor, gregisque cladem cernens, “Ego quidem digna patior,” inquit; “quid enim lupo oves credidi?”