842. Pastor et Lupi Catuli Pastor repertos lupi catulos cura magna educavit, arbitratus, cum adolevissent, non solum oves custodituros suas, sed insuper alias rapientes sibi delaturos. At illi citissime adulti, occasionem nacti, primum ipsius gregem devoravere. Quapropter ingemens, pastor ait, “Merito equidem plector. Quid enim eos iuvenculos adhuc servavi, quos vel adultos necare oportebat?”