841. Pastor et Canis Molossus Pastor molossum habebat, mira virtute praeditum et gregis custodem praeclarum. Sed, dum nimis voracem et famelicum esse conqueritur, aliquis persuasit ut istum helluonem venderet et hinc alios canes duos vel tres redimeret, qui operam parem simul adhibere et levibus impensis ali possent. Eiicitur ergo hospes generosus et fidelis et vetus. At lupus, ubi sensit custodem valentem iam procul a grege abesse, longo metu solutus, invadit et facile oves desertas rapit, modo hanc, modo illam. Ne impensas dole unde lucrum ingens redit.