838. Olitor et Canis Delapsum in puteum canem olitor servare et retrahere cupiens, demisit et eodem se ipse. Canis, veritus ne descendisset sibi nocendi gratia et ut suffocaret demersum, dentibus illum petebat et morsu lacerabat. Tum saucius olitor, cum dolore, “Iure mihi,” inquit, “hoc accidisse fateor. Cur enim auctorem ipsum sibi interitus ego servare volui?”