837. Olitor et Plantae Silvestres Olitorem quidam, cum videret irrigare olera, rogavit quomodo accideret ut gramina silvestria nec plantata nec culta maturescerent; quae vero homines sevissent, saepius arescerent. “Silvestres,” respondet olitor, “plantae sola Dei providentia curantur; mansuetae autem hominum manibus coluntur.”