835. Arator et Venator Lepusculum persequebatur venator cum canibus et, dum fugeret lepusculus, contigit ut transiret iuxta aratorem. Arator autem, percutiens eum cum baculo, abscondit sub sulco ac cooperuit humo. At post, a longe veniens, venator clamabat ad eum, “Vidisti, O arator, transire lepusculum?” Arator respondit, “Nescio,” inquit, “quid loqueris.” Ad haec venator plangens ait, “O quam bonus fuerat cum pipere!” Tunc arator plangens ait, instigans boves cum stimulo, “Ite, quia optimus erit cum sale!”