833. Colonus et Adiutores Eius Colonus quidam, homo piger et iners, ignaviam suam semper excusabat, culpamque in alios conferens, exclamabat, “Nemo me adiuvat; adiutore opus est.” Villicus, qui querelam audierat, “Quid est?” inquit; “decem habes adiutores.” “Minime vero,” respondit colonus. Tum villicus “Sustolle,” inquit, “manus tuas. Nonne decem habes digitos? His si gnaviter uteris, numquam tibi deerunt adiutores.”