832. Agricola et Arbuscula Agricola, silvam ingressus ut perquireret si quam arbusculam perticalem inveniret rectam et proceram, statim conspexit unam inter alias qualem succidi et capi usus ipse expetebat. Et ille minime quidem hanc improbavit, sed tamen speravit se aliquam aliam praestantiorem reperturum fore. Coepit ergo progredi, aciem oculorum sedulo circumferens, sed, si animum reflexerit ad illud ipsum quod tollere neglexit, cuncta sordent. Interea magis atque magis in silvae recessus intimos penetrat et viarum ambagibus fallitur. Iter vult relegere, nec potest; multumque et frustra gemit se fatigatum. Demum tamen redit, at post longos circuitus, ad hanc arbusculam quam respuisse dolet; ipsamque caedere properans, “Nunc,” inquit, “scio: saepe haec bona ceteris praeferenda esse, quae vestiganti maxime obvia sunt.”