831. Agricola Invidus et Vulpes Agricola improbus, cum invideret proximo feturam segetis quaereretque quo pacto corrumpere posset eius labores, captam vulpem, alligata face, in vicini segetem dimittit. At illa, non qua missa erat excurrens, volente sic Deo, eius qui dimiserat combussit segetem!