830. Agricola Sorte Sua Non Contentus Quidam agricola, videns iuvenes sodales suos e militia redire divites, coepit de ineunda militia cogitare et taedere vitae prioris, tot laboribus exercitae tam modicis compendiis. Et, venditis bobus capris ovibus supellectili, emit equum et arma, et militiae nomen dedit. Non diu post, pugnatum est sed infeliciter respectu novi militis qui, strenue licet decertans, cuncta quae habebat perdidit et nil nisi vulnera multa recepit. Militiae igitur renuntians, decrevit vacare mercaturae ex qua maius lucrum, minus periculum speraret. Praediis igitur quae supererant venditis, et inde comparatis mercibus, mari se commisit, Fortunam retentaturus. Sed infelicior, exorta tempestate, navi submersa, in undis periit, exemplum factus fallacis ac dolosae Fortunae, ut satius sit ipsi non credere et fidere, sed quemque sua sorte debere esse contentum.