829. Rusticus et Coluber Rusticus repertum in altiori nive colubrum, frigore prope enectum, domum tulit et ad focum adiecit. Coluber, ab igni vires virusque recipiens et non amplius flammam ferens, totum tugurium sibilando infecit. Accurrit rusticus et, correpta sude, verbis verberibusque cum eo iniuriam expostulat, “Num haec est quam retulit gratia, eripiendo vitam illi cui vitam debuit?”