828. Rusticus in Stercoribus Nutritus Rusticus, qui nutritus erat in fumo et in stercoribus animalium, et cum transisset prope apothecariam ubi species aromaticae terebantur, non valens ferre odorem corruit, quasi semivivus nec potuit convalescere aut confortari donec, portatus ad domum suam, ad fetorem fumi et stercorum reverteretur.