827. Rusticus et Pons Rusticus, de cuius manu securis cecidit in aquam, coepit super pontem exspectare, donec tota transiret aqua. Rusticus exspectat dum defluat amnis, at ille labitur et labetur in omne volubilis aevum. Ita scientia scientiae, opiniones opinionibus, et libri libris semper succedunt.