826. Rusticus Aratrum Portans Rusticus, admodum incultus, cum usque ad meridiem arasset, fessis bobus, et ipse labore fatigatus, rediturus in oppidum, aratrum super asellum alligat, deinde asellum, praemissis bobus, ascendit. Qui cum nimio onere gravatus sub pondere deficeret, sentit tandem rusticus asellum ire non posse. Tum descendens atque aratrum super humerum ponens, rursus asellum ascendit, inquiens, “Nunc recte ambulare potes; non enim tu, sed ego aratrum fero.”