825. Rusticus et Sepes Vir quidam sepi, qua vinea eius conclusa erat, ut sterili conviciabatur eamque ut nullius emolumenti excisam exusserat. Tunc vinea, aperta et pecoribus et hominibus facta pervia, a cunctis depopulata est. Dominus vineae, hoc conspicatus, seipsum stultitiae accusabat quod sepem uvae suae custodem tam imprudenter amovisset. Fabula indicat qui res servant, non minus facere, quamvis otiosi videantur, quam qui eas suo labore congregarunt.