824. Rusticus Athleta Factus Pater quidam filium suum cum vidisset vomerem de aratro forte excussum manus suae ictu tantum, quasi malleo, suum in locum restituisse, eum protinus Olympiam duxit, ut in pugilatu certaret. At ille artis imperitus ab adversariis male multabatur, cumque congressus cum eo, cui extrema obtigerat sors certaminis, vulneribus iam prope confectus succumberet, pater id videns, “Fili,” inclamavit, “vomerem ab aratro excussum tibi memora.” His ille excitatus adeo grave in adversarium suum vulnus intulit, ut statim victoriam reportaret.