823. Rusticus de Arbore Delapsus Qui in arborem ascenderat rusticus, de illa delapsus, graviter femur dextrum laesit. Huic alius forte praeteriens se consilium daturum dixit, quo usus numquam de arbore caderet. “Utinam,” inquit ille, “ante casum meum dedisses, sed profuerit tamen etiam in posterum; dic igitur.” Tum ille alter “Cave,” inquit, “ne velocius terram repetas unde ascendisti quam in arborem ipsam evaseris.” Fabula docet saepe cunctationem et moram esse laudabile.