822. Rusticus et Torrens Rusticus, torrentem transiturus qui forte imbribus excreverat, quaerebat vadum. Et, cum primum eam fluminis partem tentasset quae quietior placidiorque videbatur, reperit eam altiorem quam animo erat opinatus. Rursus ibi breviorem tutioremque adinvenit, ubi maiore aquarum strepitu fluvius decurrebat. Tum secum “Quam tutius,” inquit, “clamosis aquis quam quietis et silentibus vitam nostram credere possumus.” Hac admonemur fabula ut minus verbosos et minaces quam quietos extimescamus.