821. Rusticus et Vox Haedi Rusticus quidam, gravi lite implicitus, ad quendam iurisconsultum accesserat, ut eo patrono sese explicaret. At ille, negotiis impeditus, renuntiari iubet, se non posse nunc illi vacare, quare abiret alias rediturus. Rusticus, qui huic ut veteri fidoque amico plurimum fidebat, pluries rediens, numquam admissus est. Tandem haedum adhuc lactantem et pinguem secum deferens, ante aedes iurisperiti stabat et haedum vellicans illum balare cogebat. Ianitor, qui ex praecepto heri dona portantes statim admittere solebat, audita haedi voce, ianuam illico aperiens hominem introire iubet. Tunc rusticus, ad haedum conversus, “Gratias,” inquit, “ago, haedule mi, qui tam faciles mihi has effecisti fores.” Fabula indicat nullas res tam duras difficilesque esse quas munera non aperiant.