820. Rusticus, Canis, et Iurisconsultus Praeclarus iurisconsultus publicos ludos quondam spectabat. Subito vir rusticus occurrit. “Da mihi,” inquit, “responsum, o vir praeclare; canis divitis vicini meum agrum intravit, necavitque tres pullos. Quantam tu mulctam domino canis imponis?” “Quattuor asses,” respondit iurisconsultus. “Da mihi igitur asses,” inquit rusticus; “tuus enim canis erat reus.” “Res aequa est,” iterum respondit iurisconsultus, “et libenter tibi quattuor asses dabo. At tu primum numera mihi quinque asses, numquam enim iurisconsulti sine mercede dant responsa.”