819. Rusticus et Dominus Eius Quidam rusticus ad pagi dominum venit, et “Meus,” dixit, “porcus in canem tuum irruit eumque necuit.” “Damnum sarcies,” respondit ille, “viginti nummis aureis, et praeterea porcum tuum mihi trades ut occidatur et supplicio porcos ceteros terreat, ut ne posthac audeant verendos canes nobilium interficere.” Hic rusticus, sese emendans, “Quid, miser, locutus sum?” inquit; “immo illud volui dicere: porcellum meum a cane tuo occisum fuisse.” “Is ergo,” inquit dominus, “aliquam iniuriam prior fecerit, et hoc pacto stultus perniciem suam sibi arcessiverit. Male quidem factum; nunc tamen satis est mihi quod mors, poena iusta, crimen huius eluit. Abi, et porcos tuos melius educa, et cave ne aliquid umquam simile peccent.” Si tenuis cum potente damnum expostulaverit, saepius abibit vix innocens.