817. Mors et Matrona Matrona quaedam admodum pudica et viri amantissima, aegre ferebat maritum adversa valetudine detineri. Lamentabatur, ingemiscebat et ut suum in virum amorem testaretur, rogabat Mortem, ut si maritum sibi esset ereptura, se potius quam illum vellet occidere. Inter haec verba Mortem cernit horribili aspectu venientem, cuius timore perterrita et iam sui voti paenitens, “Non sum ego,” inquit, “quem petis; iacet ibi in lecto, quem occisura venisti.”