816. Mors et Pauper Pauper quidam lignorum fasciculum portabat humeris. Longo deinde itinere fatigatus, onere se levavit, consedit humi, et flebili voce advocavit Mortem. Illa continuo adest, interrogans quid se velit. Respondet pauper, “Humi ut tolleres hunc fascem mihi, huc ego te vocavi.” Adeo in miseris etiam vitae amantes sunt mortales.