814. Fortuna et Agricola Qui terram colebat, cum agrum foderet, aurum forte reperit. Memor igitur beneficii, ut a Terra in se collati, et gratus, hanc quotidie sertis redimire solebat. Ergo Fortuna aliquando accedens ad illum, “Cur acceptum refers,” inquit, “Terrae, quod tibi ego tribui, cum statuissem te divitiis augere? Nam sorte, si ita cadat, mutata et auro delato ad alios, satis scio te non Terram, sed Fortunam accusaturum esse.”