813. Fortuna et Puer Dormienti puero super os putei fertur astitisse Fortunam eumque excitasse dicendo, “Exsurge, O iuvenis, et abi hinc ocius. Novi enim genium hominum et tuum, quod si in puteum labereris, non te aut tuam secordiam, sed Fortunam incusabitis.”