812. Daemon et Anus Volunt homines ut plurimum, quando sua culpa aliquid sibi acciderit adversi, in Fortunam vel in Daemonem culpam conferre, ut se crimine exuant; adeo omnes sibi indulgent. Hoc Daemon aegre ferens, cum videret anum quandam arborem ascendentem soleatam, ex qua illam ruituram et in se culpam collaturam praeviderat, accitis testibus, dixit, “Videte anum illam absque meo consilio arborem ascendentem, unde eam casuram esse prospicio. Estote mihi testes, me ei non suasisse, ut soleata illuc ascenderet.” Mox anus cecidit et, cum interrogaretur cur soleata arborem ascendisset, “Daemon,” inquit, “me impulit.” Tunc Daemon, adductis testibus, probavit id ab anu absque suo factum esse consilio.