810. Naias et Puella Puella quaedam, ad fontem lucidum sedens, pulchritudinem suam in liquoris speculo inspicere amabat. Sitis interea crevit; ut hanc levaret, aquam hausit cava manu, at liquor omnis inde perturbatus est. Illa ergo dolet queriturque quod iam nil cernere possit. Naias, imi fontis incola, emergit et “Ut te cernere possis,” ait, “exspecta dum redeat quies quam tu fugasti.” Qui se ipsum noscere cupit hac fabula monetur ut ipse sibi se placidum sistat.