809. Satyrus et Viator Satyrus viatorem, nive obrutum atque algore enectum, misertus ducit in antrum suum. Refocillantem manus anhelitu oris percontatur causam; “Ut calefiant,” inquit. Postea, cum accumberent, sufflat viator in polentam. Quod cur ita faceret interrogatus, “Ut frigescat,” inquit. Tunc continuo Satyrus viatorem eiiciens, “Nolo,” inquit, “in meo ut sis antro, cui tam diversum est os.” Fabula innuit devitandum esse eius amicitiam cuius anceps vita est et non simplex sermo, cuius cor et lingua dissimiles partes agunt.