808. Cyclops et Homo Vir probus et honestus diu cum liberis suis bene et fortunate vixerat. Post deinde inopia et egestate affectus et afflictus, improbis numen petebat conviciis, seque volebat interimere. Correpta ergo sica, in locum desertum exiit, mori magis cupiens quam misere vivere. Inter eundum offendit fossam altissimam, in qua ab homine giganteo (Cyclops ei erat nomen) multum auri esset reconditum. Id ut vidit pius ille homo, medius metum inter et gaudium, proiecta sica, tollit aurum laetusque domum ad liberos suos properat. Cyclops deinde ad scrobem reversus, pro auro reperit gladium, eoque stricto, se interficit. Malis mala accidunt; bonis bona manent.