807. Heros in Somnio Quidam, herois simulacrum domi habens, ei splendidissime sacrificabat. Cum vero multa continuo in sacrificiis instruendis insumeret impenderetque, noctu ei heros in somnis adstans, “Desine,” inquit, “amice, rem tuam familiarem absumere! Nam si, absumptis omnibus, in paupertatem incideris, me protinus accusabis.”