806. Sancti Martini Avis Quaedam avis dicitur Sancti Martini, parvula, ad modum reguli. Haec graciles habet tibias ad modum iunci et longas. Contigit quod, sole calente, circa festum Sancti Martini, proiecit se iuxta arborem ad solem, et erexit tibias suas, dicens, “Eia! Si caelum iam caderet, ipsum sustinerem super tibias meas.” Et cecidit folium unum iuxta, et avis exterrita evolat, dicens, “O Sancte Martine, cur non succurris aviculae tuae?”