805. Sanctus Petrus et Rusticus Asinus cuiusdam rustici in fimum cecidit. Rusticus supra herbam discubuit, clamans, “Petre, succurre asino meo.” Petrus percutiens rusticum ait, “Surge, piger, et asino tuo primo appone manu, et coadiuvabo te.”