803. Pluto et Hercules Hercules, caelo receptus propter virtutem, cum Deos gratulantes persalutasset, oculos avertit Pluto (qui Fortunae est filius) veniente. Pater causam quaesivit. “Odi,” inquit, “illum, quia malis amicus est simulque, lucro obiecto, cuncta corrumpit.”